monumenta.ch > Plinius > sectio 5 > sectio 131

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 130
{XXV} super omnia addi maturescente iam vino iubet mustum, quod ille tortivum appellat, nos intellegimus novissime expressum. et addi scimus tinguendi gratia colores, ut pigmentum aliquod vini, atque ita pinguius fieri. tot veneficiis placere cogitur, et miramur noxium esse! in vitium inclinantis experimentum est lamnae plumbeae mutatus in eo colos.